carmina libraria Iohannes Boccatius, de claris mulieribus

Testo base di riferimento: Bernae, apud Mathiam Apiarium, 1539


Hieronymi Frick carmen ad lectorem

 

Heroum si facta virum praeclara merentur

      Laudibus aeternis concelebranda dari,

Plenaque sunt illis veterum monumenta sophorum,

      Quid veterum? Passim, si bene gesta placent.

5

Vt quibus exemplis ceu calcare quisque movetur

      Ingenuis factis conciliare decus.

Exemplis aliis sicuti sapientia vera putatur

      Discere quae ex usu quaeque nociva tibi.

Adde quod hoc speculo tua quae bene facta sequantur

10

      Praemia multiplici laude videre potes.

Cur non perpetuae mittentur nomina famae

      Illaque scriptorum docta litura notet.

Gesta matronarum cunctis miranda per orbem

      Quaedam adamanda tibi, quaedam et habenda odio

15

Qualia dat noster Boccatius optime lector

      Plurima queis emptis ipse potire. Vale.